MÚSICA PROFUNDA

Escuchar srenamente este oratorio de Navidad de Saint-Saëns es un buen regalo de Navidad…

Nr. 1 Orchestra

Nr. 2

Tenore

Et pastores erant in regione eadem vigilantes,

Et custodientes vigilias noctis super gregem suum.

Alto

Et ecce Angelus Domini stetit juxta illos,

et claritas Dei circum fulsit illos;

et timuerunt timore magno.

Tenore

Et dixit illis Angelus:

Soprano

Nolite timere!

Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum,

quod erit omni populo:

quia natus est vobis hodie Christus Dominus in civitate David;

Et hoc vobis signum:

Invenietis infantem pannis involutum,

et positum in praesepio.

Baritono

Et subito facta est cum Angelo multitudo militum

coelestis laudentium Deum, et dicentum:

Coro

Gloria in altissimis Deo,

et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Nr. 3

Aria Mezzosoprano

Expectans expetavi Dominum. Et intendit mihi.

Nr. 4

 Aria Tenore e Coro

Domine, ego credidi, qui tua es Christus,

Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Nr. 5

Duetto Soprano / Baritono

Benedictus qui venit in nomine Domini.

Deus Dominus, et illuxit nobis.

Deus meus es tu, et confitebor tibi.

Deus meus es tu, et exaltabo te.

Nr. 6

 Coro

Quare fremuerunt gentes?

Et populi mediati sunt inania? Quare?

Gloria Patri, gloria Filio, gloria Spiritui Sancto!

Sicut erat in principio, et nunc, et semper,

et in saecula saeculorum. Amen.

Nr. 7

Terzetto Tenore / Baritono / Soprano

Tecum principium in die virtutis tuae,

Tecum principium in splendoribus Sanctorum.

Nr. 8

 Quartetto

Soprano / Mezzosoprano / Alto / Baritono

Alleluja. Laudate coeli, et exulta, terra,

Quia consolatus est Dominus populum suum;

Et pauperum suorum miserebitur.

Nr. 9

Quintetto Solo e Coro

Consurge, Filia Sion. Alleluja.

Lauda in nocte, in principio. Alleluja.

Egrediatur ut splendor justus Sion,

et Salvator ejus ut lampas accendatur. Alleluja.

Nr. 10

Coro

Tollite hostias

et adorate Dominum in atrio sancto ejus.

Laetentur coeli, et exultet terra a facie Domini,

quoniam venit. Alleluja

Por |2019-12-24T20:45:58+01:00diciembre 24th, 2019|General, Música Profunda, Oraciones y música|Sin comentarios

Deja tu comentario